Ugrás a tartalomhoz

Responsio

A Wikiforrásból
Responsio
szerző: Janus Pannonius

Causaris senium, ne mecum carmine certes,
   Sed plus eloquio pectora cana valent.
Aptior est tirone rudi veteranus in armis,
   Certius et vitulo taurus aratra movet.
Nos petimus, tu summa tenes; spes lubrica nobis
   Spondet adhuc, quod iam res dedit ipsa tibi.
Nec dum Pegaseis te Cynthius arcet ab undis,
   Non vox refrixit, non lyra muta silet.
Ergo cave, ne qua cupis excusatus haberi,
   Accuses illa te ratione magis.
Quod Bilblitani rogitavi epigrammata vatis,
   Suspecta est, video, nostra iuventa tibi.
Crede, precor, melius! relegi non improba possunt,
   Lascivos, oculo praetereunte, modos.
Ille quidem gressu profugo mea castra petivit,
   Sic tamen, ut redeat, cum revocabit herus.