A lap feldolgozottságának foka

Pro Constantinopoli diruta

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Pro Constantinopoli diruta
szerző: Janus Pannonius

Concidit antiquae Byzantion aemula Romae;
   Heu peragunt quales lubrica fata vices!
Sub Constantino nomen sublime paravit,
   Sub Constantino depopulata perit.
Nomen idem geminum miserae sibi praestitit omen,
   Funestum nunc est, quod fuit ante bonum.