Populos non producere electrum
Megjelenés
Populos non producere electrum
szerző: Janus Pannonius
szerző: Janus Pannonius
Quid manifesta adeo canitis mendacia vates?
Non placet id Phoebo; verum amat ille Deus.
At vos hoc omnes uno velut ore sonatis,
Populeum in ripis Eridani esse nemus,
Unde fluant rutilo, simulata electra, matello,
Migret et in gemmam, quae modo gutta fuit.
En Padus! Heliadum famosa en silva sororum!
Dicite, si pudor est, succina vestra ubi sunt?