Ugrás a tartalomhoz

Optat coitum puellae

A Wikiforrásból
Optat coitum puellae
szerző: Janus Pannonius

Agnes, da mihi, quod tuo marito;
Quodsi des, tamen inde nil peribit.
Ambos quod pariter datum iuvabit,
Ad quod vos opifex Deus creavit,
Quodsi non foret, unde gigneremur?
Quod mater tua si patri negasset,
Nec tu nata fores, tui nec isti,
Qui me urunt facibus suis ocelli.
Semper quod dare feminae potestis,
Semper sumere quod viri nequimus.
Quod praesens placet, urit affuturum.
Nec triste est, nisi quando non habetur.
Quod terram replet, et profunda ponti,
Quo iucundius esse nil putatur.
Primo quod dare virgines recusant,
Aeternum dare deinde concupiscunt,
Quod dat Iuno Iovi, Venus Gradivo,
Quod mortalibus et Deae dederunt.
Quod tu si dederis, lucrum assequeris,
Quod si non dederis, diu dolebis.
Respondet nihil, ergo iam negavit,
Sed ridet tamen, ergo iam spopondit.