A lap feldolgozottságának foka

Martino Philectico

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Martino Philectico
szerző: Janus Pannonius

Magna tuis ficis scribis me bella minari!
   Nescio quid de me suspicionis habes.
Non vox nostra tibi, non lancea missa duellum
   Indixit, pugne nullaque signa dedi.
Si quis avet tecum certamen inire vorandi,
   Adversus illi dentibus hostis eas!
Me parce ad tales, Martine, lacessere pugnas,
   Dedecet ingenuos vincere ventre viros.