A lap feldolgozottságának foka

In Luciam eandem

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
In Luciam eandem
szerző: Janus Pannonius

Dum iuvenes poppysma rogant, tu, Lucia, nasum
   Inspicis, et quantum prominet ille, notas.
Hoc perpendiculo virgas metire viriles,
   Hic tibi pro palmo est scilicet, et cubito.
Si placuit nasus, placet illico mentula, amantis,
   Nec plus blanditiis addita dona valent.
Nil iam in te, lenone opus est, nil arte magistra,
   Lenonis vires nasus et artis habet.
Nec nisi nasatus tecum decumbit adulter,
   Ut iam ego me fieri rhinocerota velim.
Lucia, crede mihi, multum prognostica fallunt,
   In me nam certe regula vana tua est.