Galeotti peregrinationem irridet
Megjelenés
Galeotti peregrinationem irridet
szerző: Janus Pannonius
szerző: Janus Pannonius
Cur et tu, rogo, cur, poeta cum sis,
Parnasi tamen arce derelicta,
Cum capsa, Galeotte, cum bacillo,
Romanam peregrinus is in urbem?
Hoc plebs credula gentium exterarum,
Hoc larvas solitum timere vulgus,
Hoc turbae faciant hypocritarum.
Tu senti mihi, quod putavit olim
Vafri callidus Euathli magister,
Aut Divum Theodorus abnegator,
Vel sectae pater ille delicatae,
Summum qui statuit malum dolorem.
Sin devotio iam beata cordi est,
Si torto iuvat ambulare collo,
Cuncta et credere, quae dies per omnes
Rauca praedicat altus e cathedra
Albertus pater et loquax Rubertus,
Gaudens lacrymulis anicularum;
Dilectis, age, dic valere Musis,
Sacras rumpe fides, et alma Phoebi
Claudo carmina da fabro Deorum.
Nemo religiosus et poeta est.