A lap feldolgozottságának foka

De vulva Ursulae (Blanda est lingua...)

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
De vulva Ursulae
szerző: Janus Pannonius

Blanda est lingua tibi, mollis caro, vultus honestus,
   Ante opus et nobis, Ursula, tota places;
Cum vero incubui, tum laxo mentula cunno
   Incidit, ut cunnum nec subiisse putet.
Non latus aut fundum sentit, velut aëre nudo
   Palpitet, in liquidis vel spatietur aquis.
Sed vasto infelix late bacchatur hiatu,
   Ac frustra in votum nititur aegra suum.
Nec vibrare nates, aut stringere brachia prodest,
   Alta nec in scapulas tollere crura iuvat.
Conatus pereunt, perit omnis sudor anheli
   Pectoris, et ruptis ilibus ossa dolent.
Dii tibi vel tollant quo digna videris amari,
   Vel tribuant possis, Ursula, quo futui.