A lap feldolgozottságának foka

De eadem (Taenarias videor...)

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
De eadem
szerző: Janus Pannonius

Taenarias videor fauces, alta ostia Ditis
   Ingressus, quoties, Ursula, te futuo;
Tam patet inguinei siquidem descensus Averni;
   Sed revocare gradum plurimus inde labor.
Nam quanto pressi magis, hoc magis atra vorago
   Panditur, et late cedit inane Chaos,
Quod caperet teneri, coëuntia semina, mundi,
   Quo possent atomi pervolitare leves.
Nec tantum penem, sed testes, ilia, lumbos,
   Devorat, ac pariter brachia, crura, caput.
Pridem me trepidi, planta eduxere, ministri,
   Tractus ab Alcida Cacus ut ante fuit.
Desine iam miseros, Erebo deducere manes,
   Amplius hic barathrum, Pliade nate, patet.