A lap feldolgozottságának foka

De eadem (Quantus ad aethereum...)

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
De eadem
szerző: Janus Pannonius

Quantus ad aethereum, coeli suspectus, Olympum,
   In praeceps tantum bis tibi vulva patet.
Huius non toto, sentirem Cerberon, antro,
   Non Stygis hanc obeant flumina tota novem.
Haud illinc, Castor fraterna morte, redisset,
   Virtute Alcides, carmine Threicius.
Si sciat hoc rector Superum, qui iactat ab alto,
   Facta Pyracmonia, tela trifulca, manu.
Hac et Aloidas geminos demergat abysso,
   Huc pariter Coeum trudat et Ïapetum.
Si Parnasiacae, sciat hoc, Deus incola, Cirrhae
   Vulture rodendum, porrigat hic, Tityon.
Nec quinquagenis immanem faucibus hydram,
   Ipse alio, Pluton mallet hiare, loco.
Omnia sed quamvis concurrant monstra, nequibunt
   Dimidia cunnum, parte replere, tuum.