De amygdalo in Pannonia nata
Megjelenés
De amygdalo in Pannonia nata
szerző: Janus Pannonius
szerző: Janus Pannonius
Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis,
Nec Phaeaca, Ithacae dux, apud Alcinoum,
Quod fortunatis esset mirabile in arvis,
Nedum in Pannoniae frigidiore solo;
Audax per gelidos en! floret amygdala menses,
Tristior et veris germina fundit hiems.
Progne, Phylli tibi fuit expectanda; vel omnes
Odisti iam post Demophoonta moras?