Ugrás a tartalomhoz

De amatore librorum veterum

A Wikiforrásból
De amatore librorum veterum
szerző: Janus Pannonius

Sunt quaedam, prope mille, puto, iam scripta per annos,
   Docta quidem, sed non et speciosa satis.
Tu tamen illa magis, quam nostra poemata, laudas,
   Hos solo quod sint anteriora meis.
Tanta tibi nunc est prisci reverentia saecli,
   Tam, senium canos et venerare dies!
At rerum plures, novitate placere videmus,
   Non carie et putri, Bartholomaee, situ.
Quid pro perversis adeo tibi moribus optem?
   Haec opto quamvis exitiosa parum:
Plus sapiat musto, vetus ut tibi vappa Falerno,
   Nec gustare nisi marcida poma velis.
Dormiat et tecum formosa Polyxena nunquam,
   Verum Hecube, sed iam non anus, imo canis.