Ugrás a tartalomhoz

De Urso cinaedo

A Wikiforrásból
De Urso cinaedo
szerző: Janus Pannonius

Nemo est Etrusco iuvenum lascivior Urso,
    Possedit mollem tanta libido virum.
Lascivam aestiva nactus qui nocte puellam,
    Nil putat esse vices continuare novem.
Idem septenos discidit ut inguine culos,
    Quae fecit maribus, sustinet ipse libens.
Ergo, vera licet nobis si dicere: non est,
    Non est hic Ursus, Rufe; quid ergo? lepus.