A lap feldolgozottságának foka

De Luciae prognostico (Fecit Virgilius prognostica...)

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
De Luciae prognostico
szerző: Janus Pannonius

Fecit Virgilius prognostica, fecit Aratus
   Praesciat unde imbres rusticus, unde notos.
Hoc iuvenes, vestris, prognosticon addite libris,
   Quod nec Virgilius, sed nec Aratus habet.
Pisaeo a stadio doctissimus ille sophorum,
   Mensuram plantae repperit Herculeae;
Lucia cum nasum cuiusquam mensa videndo est,
   Inguinis extemplo coniicit inde modum.
Vel physiognomon es, Lucia, vel geometres,
   Tale magisterium sola mathesis habet.