A lap feldolgozottságának foka

Cur aetatem exuant serpentes, cum senito intereant homines

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Cur aetatem exuant serpentes, cum senito intereant homines
szerző: Janus Pannonius

Ab Iove perpetuam, mortalis turba, iuventam
   Cum peteret, vanas audiit ille preces.
Impositum tardo, reserabat munus, asello,
   Ad liquidas, sitiens flexit asellus, aquas.
Non, ait, inde bibes, servator gurgitis hydrus,
   Quae portas dorso, ni mihi dona dabis.