Conqueritur de sua inopia

A Wikiforrásból
Conqueritur de sua inopia
szerző: Janus Pannonius

Nec remanere queo, sed nec discedere possum,
   Talia iussa vocant, talia vincla tenent.
Pressus in angusto quid agam? quae Numina clamem?
   Sunt, puto, sed miseris dura favere negant.
Te precor, affer opem, Mutinae placidissime praesul,
   O decus! o Musis, prime patrone, meis!
Non tamen aut Boreae pulsurum flabra cucullum,
   Aut mulae posco mollia terga tuae,
Nec frenum, aut sellam, nec quicquam tale; quid ergo?
   Debeo Guarino pauca; fide iubeas.