A lap feldolgozottságának foka

Ad libros suos

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Ad libros suos
szerző: Janus Pannonius

Vos, Ovidi, Lucane, Maro, si forte potestis,
   Mutua praestetis bis mihi, quaeso, decem.
Cessatis? iam vos saxo Iudaeus habebit,
   Qui servat magnae, lintea iuncta, viae.
Istic ignavi tineas et pascite mures,
   Nil opus est vestris nunc mihi carminibus.
Nunc mihi opus numis; quarto vos mense videbo,
   Venerit interea si quid ab Hungaria.