Ad eundem ode-„Ad Henricum, poetam Germanum”
szerző: Janus Pannonius
O novem cultor iuvenis dearum
patrius cui non generosa Rhenus,
sed Medusae liquor Hippocrenes
ora rigavit.
(Orpheis) plectris mea tu caveto
plectra componas; bene comparari
stridulus nunquam potuit canoro
passer olori.
Nos levi raucum strepimus cicuta,
quod rudis carbo putrideve crete
annotet pulvis, piper unde vel thus
iure legatur.
At vetustorum pater orgiorum
editus Musa Rhodopeus Orpheus
belluas nec non elementa blando
carmine movit.
Movit et duri mala regna Ditis,
omne poenarum genus ut vacaret
nec prius cuiquam revocata Parcae
fila renerent.
Orba quin vatis lyra iam perempti
garrulas nullo feriente chordas,
dum natat ponto strepuisse fertur
flebile murmur.
Ergo Musei veteris magistrum
ipse non vincat numeris Apollo,
ipse non equet genetrix sonore
prima caterve.
Tu tamen tantam teneris in annis
indolem prefers, fore te poetam
ut rear summum, modo in alta coepto
limite pergas.
Perge per sacras Heliconis umbras
arta qua raro via trita gressu
Phebeum celsi per opaca montis
ducit in antrum.
Te vocant (lauri); viden ut Citheron
grande respondet, tibi iam beatis
implicant lete digitis Camene
nobile sertum.
Turbidi me sors miseranda regni
tristibus curis tenet involutum
nec sinit dulcis meminisse rhythmos
metraque Phoebus.