Ad animam suam
szerző: Janus Pannonius
Mens, quae lactiferi niveo de limite circi
Fluxisti has nostri corporis in latebras,
Nil querimur de te, tantum probitate refulges,
Tam vegeto polles nobilis ingenio.
Nec te, dum porta Cancri egrederere calentis
Lethaeae nimium proluit humor aquae.
Mystica qua rabidum tangit Cratera Leonem,
Unde levis vestrum linea ducit iter.
Hinc tibi Saturnus rationem, Iuppiter actum,
Mars animos, sensum Phoebus habere dedit.
Affectus Erycina pios, Cyllenius artes,
Augendi corpus Cynthia vim tribuit.
Cynthia, quae mortis tenet et confinia vitae,
Cynthia sidereo, subdita terra, polo.
Carnea prae coelo sed si tibi testa placebat,
Hac melior certe testa legenda fuit.
Nec me staturae, vel formae poenitet huius,
Sat statura modi, forma decoris habet.
Poenitet infirmos teneri quod corporis artus
Molle promethea texuit arte lutum.
Nam mala temperies discordibus insita membris
Diversis causas dat sine fine malis.
Continua ex udo manat pituita cerebro,
Lumina, nescio quo, saepe fluore madent.
Effervent renes, et multo sanguine abundat
Sub stomacho calidum frigidiore iecur.
An te forte ideo gracilis compago iuvabat,
Ut saperes tenui carcere clausa magis?
Sed quid in aegroto sapientia pectore prodest?
Non ego cum morbo Pittacum esse velim.
Nec molem Atlantis cupio, roburve Milonis,
Sim licet exilis, dummodo sospes agam.
Aut igitur commissa diu bene membra foveto,
Aut deserta cito rursus in astra redi.
Verum ubi millenos purgata peregeris annos,
Immemoris fugito pocula tarda lacus.
Tristia ne priscis reddant te oblivia curis,
Neu subeas iterum vincla reposta semel.
Quodsi te cogent immitia fata reverti,
Quidlibet esto magis, quam miserandus homo.
Tu vel apis cultos, lege dulcia mella per hortos,
vel leve flumineus, concine carmen olor.
Vel silvis pelagove late; memor omnibus horis
Humana e duris corpora nata petris.