Ad Severum

A Wikiforrásból
Ad Severum
szerző: Janus Pannonius

Misisti mihi, tot, Severe, turdos,
Iani scilicet ad novas Calendas,
Quot post primam habuit misella tussim
Dentes Aelia; quot Ligia crines
Unum si tamen auferas et illis.
Tot grates igitur tibi remitto,
Quot stellans oculos habebat Argus,
Quot centumgemini manus Gigantes,
Quae si forte satis, Severe, non sunt,
Sint, nasos quot habet meus Philemon.