Ad Rufum (Tot tibi sunt oculi...)

A Wikiforrásból
Ad Rufum
szerző: Janus Pannonius

Tot tibi sunt oculi, quot habebant Gorgones omnes,
   Egerunt tecum quam bene, Rufe, Dei!
Solus habes, quod tres; effosso sed tamen uno,
   Sit, precor, incolumis, cetera turba tibi.