Ad Paulum (Carminibus nostris...)

A Wikiforrásból
Ad Paulum
szerző: Janus Pannonius

Carminibus nostris nocet illud, Paule, notavi,
   Quod non sunt Latiis edita consulibus.
Quidvis cana facit multo pretiosius aetas,
   Rebus et a longo tempore surgit honos.
At tu, si quando mea legeris; esse putato
   Prisca; videbuntur sic meliora tibi.