Ugrás a tartalomhoz

Ad Iulium (Gratum est, quod...)

A Wikiforrásból
Ad Iulium
szerző: Janus Pannonius

Gratum est, quod mea perlegenda poscis,
Iuli, carmina; gratius sed illud
Esset, si tua mitteres vicissim.
Nam sunt iudicio diserta nostro,
Nec communis habent notam monetae,
Cunctis et dubio procul placerent.
Sed tu sic ea condis, et relegas
Intra scrinia, cistulas, locellos,
Communita seris fere ducentis,
Ut nec sol valeat videre, summo
Solus qui omnia cernit ex Olympo.
Tam servas vigili reposta cura,
Quam Phoebi Scythicos aves smaragdos,
Quam custos suus Inachi iuvencam,
Quam mala Hesperidum, pecusve Phrixi,
Nullo perdomitus sopore serpens.
Securus potes esse, nec rapacis
Ullas praestigias timere dextrae.
Non haec Autolycus, nec ipse posset
Furari Autolyci pater sagacis,
Surreptor Clariae Deus pharetrae,
Titani radios, Stygi tenebras,
Qui vafro queat amovere furto.
At possunt tineae, potest teredo,
Ac mus improbus, et situs putrescens.
Quare si sapies, amice Iuli,
Captivos ita detinere versus
Parces, ut capitis reos nocentes.
In lucem magis efferes apertam.
Nolunt Pieriae latere merces,
Quas famae pretium manet perennis.
Quodsi perpetuo legi recuses;
Multo simplicius nihil reponas.