A lap feldolgozottságának foka

Ad Galeottum pro dono quodam

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Ad Galeottum pro dono quodam
szerző: Janus Pannonius

Pectora si magnum redolerent nostra Maronem,
Divinusque meo sub corde lateret Homerus,
Et mea centenis resonarent guttura linguis:
Vix, Galeotte, tibi meritas persolvere grates
Munere pro tali facundia nostra valeret.
Tot tibi sint igitur grates, quot litus harenas,
Tmolus habet vites; maturas Gargara messes,
Dulcis Hymettus apes, vastas Hyrcania tigres,
Quot gruibus Strymon, niveis palus Asia cygnis,
Glandibus Epirus, quot abundat frondibus Ide,
Quot fluvii pisces, quot sidera stellifer axis,
Terra feras nutrit, volucres agitabilis aër,
Quot segetes aestas, vernalia tempora flores,
Quot pater Autumnus dulces in vite racemos,
Humantes pluvias quot bruma novissima gignit,
Irrigui pictis quot abundant floribus horti,
Arboribus montes, maturis frugibus agri.
Ergo vale, et nostri reminiscere semper amoris.