Ugrás a tartalomhoz

Ad Carolum

A Wikiforrásból
Ad Carolum
szerző: Janus Pannonius

Irrita si nostram non fallit opinio mentem,
   Pegasei cultor, docte Carole, chori,
Hisce tibi verbis me conciliare solebas,
   Cum novus inter nos incipiebat amor:
Si quid opus fuerit, si quid tibi forte iubebit,
   Arbitrio nobis utere, Iane, tuo:
Dura licet iubeas, non tantum dura iubebis,
   Quae pro te merito defugienda putem.
Efficiam quodcumque voles, quodcumque rogabis
   Et dabitur precibus nulla repulsa tuis.
Iusta tibi dignas persolvant numina grates;
   Nil peto, nil abs te, care Carole, rogo,
Hoc praeter, labris ne figas oscula nostris;
   Cuncta dabis certe, si minus illa dabis.
Quippe tibi tetri putet malus halitus oris,
   Et subito nares suffocat ille meas.
Non gravius redolent centena cadavera, nec qui
   Ex Acheronteis fontibus halat odor;
Ergo sulphureas malo sentire mephites,
   His etiam si quid tristius esse potest.
Mille ego me capras, mille olfecisse recordor
   Ante capros, animam non queo ferre tuam.
Saepe tuis virides marcent afflatibus herbae,
   Et quae praetereunt emoriuntur aves.
Ite procul volucres, tenuem quae carpitis auram,
   Hic scatet infestis ater Avernus aquis.