A lap feldolgozottságának foka

Ad Antonium Mariam

A Wikiforrásból
Ugrás a navigációhoz Ugrás a kereséshez
Ad Antonium Mariam
szerző: Janus Pannonius

Sensimus, Antoni, Romanam pergis ad urbem,
   Felices, dextro sidere carpe, vias.
Sed quoniam Romae pollet tua plurima virtus,
   Est tibi cum summis, gratia magna, viris,
Te norunt omnes et amant; te maximus unum
   Praese Romanae diligit Ecclesiae,
Quare age cum dominam terrarum intraveris urbem,
   Ne mea Lethaeis, nomina trade, vadis.
Esto memor Musae, quae te cecinitque canetque,
   Succurrant animo, munera nostra, tuo.